Vulgate(i)
1 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam de sermonibus siccitatis
2 luxit Iudaea et portae eius corruerunt et obscuratae sunt in terra et clamor Hierusalem ascendit
3 maiores miserunt minores suos ad aquam venerunt ad hauriendum non invenerunt aquam reportaverunt vasa sua vacua confusi sunt et adflicti et operuerunt capita sua
4 propter terrae vastitatem quia non venit pluvia in terra confusi sunt agricolae operuerunt capita sua
5 nam et cerva in agro peperit et reliquit quia non erat herba
6 et onagri steterunt in rupibus traxerunt ventum quasi dracones defecerunt oculi eorum quia non erat herba