Vulgate(i)
24 si occultabitur vir in absconditis et ego non videbo eum dicit Dominus numquid non caelum et terram ego impleo ait Dominus
25 audivi quae dixerunt prophetae prophetantes in nomine meo mendacium atque dicentes somniavi somniavi
26 usquequo istud in corde est prophetarum vaticinantium mendacium et prophetantium seductiones cordis sui
27 qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei propter somnia eorum quae narrant unusquisque ad proximum suum sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal
28 propheta qui habet somnium narret somnium et qui habet sermonem meum loquatur sermonem meum vere quid paleis ad triticum dicit Dominus
29 numquid non verba mea sunt quasi ignis ait Dominus et quasi malleus conterens petram
30 propterea ecce ego ad prophetas ait Dominus qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo
31 ecce ego ad prophetas ait Dominus qui adsumunt linguas suas et aiunt dicit Dominus
32 ecce ego ad prophetas somniantes mendacium ait Dominus qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis cum ego non misissem eos nec mandassem eis qui nihil profuerunt populo huic dicit Dominus
33 si igitur interrogaverit te populus iste vel propheta aut sacerdos dicens quod est onus Domini dices ad eos ut quid vobis onus proiciam quippe vos dicit Dominus
34 et prophetes et sacerdos et populus qui dicit onus Domini visitabo super virum illum et super domum eius
35 haec dicetis unusquisque ad proximum et ad fratrem suum quid respondit Dominus et quid locutus est Dominus
36 et onus Domini ultra non memorabitur quia onus erit unicuique sermo suus et pervertitis verba Dei viventis Domini exercituum Dei nostri
37 haec dices ad prophetam quid respondit tibi Dominus et quid locutus est Dominus
38 si autem onus Domini dixeritis propter hoc haec dicit Dominus quia dixistis sermonem istum onus Domini et misi ad vos dicens nolite dicere onus Domini
39 propterea ecce ego tollam vos portans et derelinquam vos et civitatem quam dedi vobis et patribus vestris a facie mea
40 et dabo vos in obprobrium sempiternum et in ignominiam aeternam quae numquam oblivione delebitur