Jeremiah 33:17-21

Vulgate(i) 17 quia haec dicit Dominus non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israhel 18 et de sacerdotibus et Levitis non interibit vir a facie mea qui offerat holocaustomata et incendat sacrificium et caedat victimas cunctis diebus 19 et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens 20 haec dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum cum die et pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo 21 et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno eius et Levitae et sacerdotes ministri mei