Jeremiah 48:20-25

Vulgate(i) 20 confusus est Moab quoniam victus est ululate et clamate adnuntiate in Arnon quoniam vastata est Moab 21 et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iaesa et super Mefath 22 et super Dibon et super Nabo et super domum Deblathaim 23 et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon 24 et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab quae longe et quae prope sunt 25 abscisum est cornu Moab et brachium eius contritum est ait Dominus