Jeremiah 48:27-29

Vulgate(i) 27 fuit enim in derisum tibi Israhel quasi inter fures repperisses eum propter verba ergo tua quae adversum illum locutus es captivus duceris 28 relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis 29 audivimus superbiam Moab superbus est valde sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius