Jeremiah 4:11-15

Vulgate(i) 11 in tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei non ad ventilandum et ad purgandum 12 spiritus plenus ex his veniet mihi et nunc ego sed loquar iudicia mea cum eis 13 ecce quasi nubes ascendet et quasi tempestas currus eius velociores aquilis equi illius vae nobis quoniam vastati sumus 14 lava a malitia cor tuum Hierusalem ut salva fias usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae 15 vox enim adnuntiantis a Dan et notum facientis idolum de monte Ephraim