Job 13:4-9

Vulgate(i) 4 prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum 5 atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes 6 audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite 7 numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos 8 numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini 9 aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis