Job 14:10-14

Vulgate(i) 10 homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est 11 quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat 12 sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo 13 quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei 14 putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea