Job 15:20-24

Vulgate(i) 20 cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius 21 sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur 22 non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium 23 cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies 24 terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium