Job 21:31-34

Vulgate(i) 31 quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi 32 ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit 33 dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles 34 quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati