Job 31

Vulgate(i) 1 pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine 2 quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis 3 numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam 4 nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat 5 si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus 6 adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam 7 si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula 8 seram et alius comedat et progenies mea eradicetur 9 si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium amici mei insidiatus sum 10 scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur alii 11 hoc enim nefas est et iniquitas maxima 12 ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina 13 si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae meae cum disceptarent adversum me 14 quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi 15 numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus 16 si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci 17 si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea 18 quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum 19 si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem 20 si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est 21 si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem 22 umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur 23 semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui 24 si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea 25 si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea 26 si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare 27 et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo 28 quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum 29 si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum 30 non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem maledicens animam eius 31 si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus eius ut saturemur 32 foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit 33 si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam 34 si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium 35 quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat 36 ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi 37 per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum 38 si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent 39 si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius adflixi 40 pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob