Vulgate(i) 19 qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi 20 subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu