Job 3:13-19

Vulgate(i) 13 nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem 14 cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines 15 aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento 16 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem 17 ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore 18 et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris 19 parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo