Job 40:4-8

Vulgate(i) 4 qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum 5 unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam 6 respondens autem Dominus Iob de turbine ait 7 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi 8 numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris