Job 7:11-21

Vulgate(i) 11 quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae 12 numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere 13 si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo 14 terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties 15 quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea 16 desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei 17 quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum 18 visitas eum diluculo et subito probas illum 19 usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam 20 peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis 21 cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam