John 12:14-19

Vulgate(i) 14 et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est 15 noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae 16 haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei 17 testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis 18 propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum 19 Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit