John 16:8-15

Vulgate(i) 8 et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio 9 de peccato quidem quia non credunt in me 10 de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me 11 de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus est 12 adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo 13 cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis 14 ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis 15 omnia quaecumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobis