John 17:21-26

Vulgate(i) 21 ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti 22 et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut nos unum sumus 23 ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti 24 Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi 25 Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti 26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis