John 1:34-51

Vulgate(i) 34 et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei 35 altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo 36 et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei 37 et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum 38 conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas 39 dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima 40 erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum 41 invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus 42 et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus 43 in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me 44 erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri 45 invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth 46 et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide 47 vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est 48 dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te 49 respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel 50 respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis 51 et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis