John 20:7-10

Vulgate(i) 7 et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum 8 tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit 9 nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere 10 abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli