John 6:5-7

Vulgate(i) 5 cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii 6 hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus 7 respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat