John 8:53-58

Vulgate(i) 53 numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est et prophetae mortui sunt quem te ipsum facis 54 respondit Iesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster est 55 et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et sermonem eius servo 56 Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est 57 dixerunt ergo Iudaei ad eum quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti 58 dixit eis Iesus amen amen dico vobis antequam Abraham fieret ego sum