Joshua 13:15-32

Vulgate(i) 15 dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas 16 fuitque terminus eorum ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in valle eiusdem torrentis media universam planitiem quae ducit Medaba 17 et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt in campestribus Dibon quoque et Bamothbaal et oppidum Baalmaon 18 Iessa et Cedmoth et Mepheeth 19 Cariathaim et Sebama et Sarathasar in monte convallis 20 Bethpheor et Asedothphasga et Bethaisimoth 21 omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terrae 22 et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israhel gladio cum ceteris interfectis 23 factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum 24 deditque Moses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem cuius haec divisio est 25 terminus Iazer et omnes civitates Galaad dimidiamque partem terrae filiorum Ammon usque ad Aroer quae est contra Rabba 26 et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Batanim et a Manaim usque ad terminos Dabir 27 in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon huius quoque Iordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam 28 haec est possessio filiorum Gad per familias suas civitates et villae earum 29 dedit et dimidiae tribui Manasse filiisque eius iuxta cognationes suas possessionem 30 cuius hoc principium est a Manaim universam Basan et cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Air qui sunt in Basan sexaginta oppida 31 et dimidiam partem Galaad Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidiae parti filiorum Machir iuxta cognationes suas 32 hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam