Joshua 15:13-20

Vulgate(i) 13 Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron 14 delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach 15 atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum 16 dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem 17 cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem 18 quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit 19 at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius 20 haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas