Judges 11:13-15

Vulgate(i) 13 quibus ille respondit quia tulit Israhel terram meam quando ascendit de Aegypto a finibus Arnon usque Iaboc atque Iordanem nunc igitur cum pace redde mihi eam 14 per quos rursum mandavit Iepthae et imperavit eis ut dicerent regi Ammon 15 haec dicit Iepthae non tulit Israhel terram Moab nec terram filiorum Ammon