Vulgate(i)
 7  ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Iabin et currus eius atque omnem multitudinem et tradam eos in manu tua
 8  dixitque ad eam Barac si venis mecum vadam si nolueris venire non pergam
 9  quae dixit ad eum ibo quidem tecum sed in hac vice tibi victoria non reputabitur quia in manu mulieris tradetur Sisara surrexit itaque Debbora et perrexit cum Barac in Cedes
 10  qui accitis Zabulon et Nepthalim ascendit cum decem milibus pugnatorum habens Debboram in comitatu suo
 11  Aber autem Cineus recesserat quondam a ceteris Cineis fratribus suis filiis Obab cognati Mosi et tetenderat tabernacula usque ad vallem quae vocatur Sennim et erat iuxta Cedes
 12  nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset Barac filius Abinoem in montem Thabor
 13  et congregavit nongentos falcatos currus omnemque exercitum de Aroseth gentium ad torrentem Cison
 14  dixitque Debbora ad Barac surge haec est enim dies in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas en ipse ductor est tuus descendit itaque Barac de monte Thabor et decem milia pugnatorum cum eo
 15  perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus eius universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret
 16  et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad Aroseth gentium et omnis hostium multitudo usque ad internicionem caderet
 17  Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris Aber Cinei erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Aber Cinei
 18  egressa igitur Iahel in occursum Sisarae dixit ad eum intra ad me domine mi intra ne timeas qui ingressus tabernaculum eius et opertus ab ea pallio
 19  dixit ad eam da mihi obsecro paululum aquae quia valde sitio quae aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum
 20  dixitque Sisara ad eam sta ante ostium tabernaculi et cum venerit aliquis interrogans te et dicens numquid hic est aliquis respondebis nullus est
 21  tulit itaque Iahel uxor Aber clavum tabernaculi adsumens pariter malleum et ingressa abscondite et cum silentio posuit supra tempus capitis eius clavum percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram qui soporem morti socians defecit et mortuus est
 22  et ecce Barac sequens Sisaram veniebat egressaque Iahel in occursum eius dixit ei veni et ostendam tibi virum quem quaeris qui cum intrasset ad eam vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius
 23  humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram filiis Israhel
 24  qui crescebant cotidie et forti manu opprimebant Iabin regem Chanaan donec delerent eum
5  1  cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoem in die illo dicentes
 2  qui sponte obtulistis de Israhel animas vestras ad periculum benedicite Domino
 3  audite reges percipite auribus principes ego sum ego sum quae Domino canam psallam Domino Deo Israhel
 4  Domine cum exires de Seir et transires per regiones Edom terra mota est caelique ac nubes stillaverunt aquis
 5  montes fluxerunt a facie Domini et Sinai a facie Domini Dei Israhel
 6  in diebus Samgar filii Anath in diebus Iahel quieverunt semitae et qui ingrediebantur per eas ambulaverunt per calles devios
 7  cessaverunt fortes in Israhel et quieverunt donec surgeret Debbora surgeret mater in Israhel
 8  nova bella elegit Dominus et portas hostium ipse subvertit clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta milibus Israhel
 9  cor meum diligit principes Israhel qui propria voluntate obtulistis vos discrimini benedicite Domino
 10  qui ascenditis super nitentes asinos et sedetis in iudicio et ambulatis in via loquimini
 11  ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus ibi narrentur iustitiae Domini et clementia in fortes Israhel tunc descendit populus Domini ad portas et obtinuit principatum
 12  surge surge Debbora surge surge et loquere canticum surge Barac et adprehende captivos tuos fili Abinoem
 13  salvatae sunt reliquiae populi Dominus in fortibus dimicavit
 14  ex Ephraim delevit eos in Amalech et post eum ex Beniamin in populos tuos o Amalech de Machir principes descenderunt et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum
 15  duces Isachar fuere cum Debbora et Barac vestigia sunt secuti qui quasi in praeceps ac baratrum se discrimini dedit diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est
 16  quare habitas inter duos terminos ut audias sibilos gregum diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est
 17  Galaad trans Iordanem quiescebat et Dan vacabat navibus Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur
 18  Zabulon vero et Nepthalim obtulerunt animas suas morti in regione Merome
 19  venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges Chanaan in Thanach iuxta aquas Mageddo et tamen nihil tulere praedantes
 20  de caelo dimicatum est contra eos stellae manentes in ordine et cursu suo adversum Sisaram pugnaverunt
 21  torrens Cison traxit cadavera eorum torrens Cadumim torrens Cison conculca anima mea robustos
 22  ungulae equorum ceciderunt fugientibus impetu et per praeceps ruentibus fortissimis hostium
 23  maledicite terrae Meroz dixit angelus Domini maledicite habitatoribus eius quia non venerunt ad auxilium Domini in adiutorium fortissimorum eius
 24  benedicta inter mulieres Iahel uxor Aber Cinei benedicatur in tabernaculo suo
 25  aquam petenti lac dedit et in fiala principum obtulit butyrum
 26  sinistram manum misit ad clavum et dexteram ad fabrorum malleos percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum et tempus valide perforans
 27  inter pedes eius ruit defecit et mortuus est ante pedes illius volvebatur et iacebat exanimis et miserabilis
 28  per fenestram prospiciens ululabat mater eius et de cenaculo loquebatur cur moratur regredi currus eius quare tardaverunt pedes quadrigarum illius
 29  una sapientior ceteris uxoribus eius haec socrui verba respondit
 30  forsitan nunc dividit spolia et pulcherrima feminarum eligitur ei vestes diversorum colorum Sisarae traduntur in praedam et supellex varia ad ornanda colla congeritur
 31  sic pereant omnes inimici tui Domine qui autem diligunt te sicut sol in ortu suo splendet ita rutilent   quievitque terra per quadraginta annos