Leviticus 15:25-33

Vulgate(i) 25 mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in tempore menstruo 26 omne stratum in quo dormierit et vas in quo sederit pollutum erit 27 quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 28 si steterit sanguis et fluere cessarit numerabit septem dies purificationis suae 29 et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos columbae ad ostium tabernaculi testimonii 30 qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro ea coram Domino et pro fluxu inmunditiae eius 31 docebitis ergo filios Israhel ut caveant inmunditiam et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos 32 ista est lex eius qui patitur fluxum seminis et qui polluitur coitu 33 et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit sanguine et hominis qui dormierit cum ea