Leviticus 16:18-20

Vulgate(i) 18 cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum 19 aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israhel 20 postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem