Leviticus 25:40-43

Vulgate(i) 40 sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te 41 et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum 42 mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum 43 ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum