Luke 11:38-54

Vulgate(i) 38 Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium 39 et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate 40 stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit 41 verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis 42 sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem oportuit facere et illa non omittere 43 vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro 44 vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra nesciunt 45 respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam facis 46 at ille ait et vobis legis peritis vae quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas 47 vae vobis quia aedificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illos 48 profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem aedificatis eorum sepulchra 49 propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur 50 ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista 51 a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac generatione 52 vae vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis 53 cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis 54 insidiantes et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum