Luke 12:37-43

Vulgate(i) 37 beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis 38 et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi 39 hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam 40 et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venit 41 ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes 42 dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram 43 beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem