Luke 17:7-9

Vulgate(i) 7 quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe 8 et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes 9 numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto