Luke 19:29-40

Vulgate(i) 29 et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos 30 dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite 31 et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat 32 abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum 33 solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum 34 at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet 35 et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum 36 eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via 37 et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus 38 dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis 39 et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos 40 quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt