Luke 19:42-44

Vulgate(i) 42 quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis 43 quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique 44 ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae