Luke 21:18-28

Vulgate(i) 18 et capillus de capite vestro non peribit 19 in patientia vestra possidebitis animas vestras 20 cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius 21 tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam 22 quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt 23 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic 24 et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum 25 et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum 26 arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur 27 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate 28 his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra