Luke 22:31-46

Vulgate(i) 31 ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum 32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos 33 qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire 34 et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me 35 et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil 36 dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium 37 dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent 38 at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est 39 et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli 40 et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem 41 et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat 42 dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat 43 apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat 44 et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram 45 et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia 46 et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem