Luke 7:20-23

Vulgate(i) 20 cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus 21 in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum 22 et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur 23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me