Mark 11:27-33

Vulgate(i) 27 et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores 28 et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias 29 Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam 30 baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi 31 at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei 32 sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset 33 et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam