Mark 12:1-9

Vulgate(i) 1 et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est 2 et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae 3 qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum 4 et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt et contumeliis adfecerunt 5 et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam caedentes alios vero occidentes 6 adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum 7 coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum et nostra erit hereditas 8 et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam 9 quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis