Mark 12:19-23

Vulgate(i) 19 magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo 20 septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine 21 et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen et tertius similiter 22 et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen novissima omnium defuncta est et mulier 23 in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxorem