Mark 1:16-19

Vulgate(i) 16 et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores 17 et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum 18 et protinus relictis retibus secuti sunt eum 19 et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia