Mark 1:40-45

Vulgate(i) 40 et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare 41 Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare 42 et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est 43 et comminatus ei statim eiecit illum 44 et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis 45 at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique