Mark 7:10-13

Vulgate(i) 10 Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur 11 vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit 12 et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri 13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis