Vulgate(i)
14 et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis
15 et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum
16 et interrogavit eos quid inter vos conquiritis
17 et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum
18 qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt
19 qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me
20 et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans
21 et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia
22 et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri
23 Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti
24 et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam
25 et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum
26 et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est
27 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit
28 et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum
29 et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio