Matthew 12:31-37

Vulgate(i) 31 ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur 32 et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro 33 aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur 34 progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur 35 bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala 36 dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii 37 ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis