Matthew 13:44-46

Vulgate(i) 44 simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum 45 iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas 46 inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam