Matthew 20:25-27

Vulgate(i) 25 Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos 26 non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister 27 et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus