Matthew 21:10-16

Vulgate(i) 10 et cum intrasset Hierosolymam commota est universa civitas dicens quis est hic 11 populi autem dicebant hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae 12 et intravit Iesus in templum Dei et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit 13 et dicit eis scriptum est domus mea domus orationis vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronum 14 et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit eos 15 videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna Filio David indignati sunt 16 et dixerunt ei audis quid isti dicant Iesus autem dicit eis utique numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem