Matthew 21:38-41

Vulgate(i) 38 agricolae autem videntes filium dixerunt intra se hic est heres venite occidamus eum et habebimus hereditatem eius 39 et adprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt 40 cum ergo venerit dominus vineae quid faciet agricolis illis 41 aiunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis