Matthew 24:19-22

Vulgate(i) 19 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus 20 orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato 21 erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet 22 et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi